monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21 > 5 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 4, 3
Sed nemo ad illam venit, nisi qui hic dilectionem Dei ac proximi devota mente tenuerit. Unde et subditur: Et frontem eius duobus cubitis. Frons etenim portae est bonum meritum vitae praesentis. Sicut enim vestibulum intrinsecus aeterna requies debet intelligi, ita per frontem portae necesse est qualitatem visibilis vitae signari. Frons ergo portae duobus cubitis mensuratur, quia quisquis hic dilectionem Dei et proximi servare studuerit, ipse ad aeternitatis atrium pertinget. Vita igitur nostra ut duobus cubitis sit mensurata, tendi quotidie per charitatem debet in amorem Dei simul et proximi. Non est enim charitas vera, si minus a duobus cubitis habet. Unde Moyses cum per colores vestium, electorum virtutes exprimeret, in ornamento pontificis bis tinctum coccum iubet adhiberi . Quid namque per coccum nisi charitas designatur, quae semper per flammam amoris accenditur? Sed coccus bis tingitur, quando non solum ex amore Dei, sed etiam proximi nostra charitas inflammatur. Nam quisquis sic amat Deum, ut commissi sibi proximi curam relinquat, adhuc in eo coccus semel tinctus est. Et quisquis sic amat proximum, ut imminuat desiderium quo flagrare debet ad Deum, non est adhuc in eo color tincturae geminatus. Debemus ergo et amare eos cum quibus vivimus, et ad illum totis desideriis anhelare in quo veraciter vivamus. Ecce etenim ad fidem atque ad audiendum verbum omnipotentis Domini nos qui religioso induti habitu videmur, ex diversa mundi qualitate convenimus, atque ex dissimilibus iniquitatibus in sanctae Ecclesiae concordiam congregati sumus, ita ut iam patenter factum esse videatur quod de promissione Ecclesiae per Isaiam dicitur: Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit . Nam per sanctae charitatis viscera lupus cum agno habitat, quia hi qui in saeculo raptores fuerunt cum mansuetis ac mitibus in pace conquiescunt. Et pardus cum haedo accubat, quia is qui peccatorum suorum maculis varius fuit, cum eo qui se despicit et peccatorem fatetur humiliari consentit. Ubi et subditur: Vitulus et leo et ovis simul morabuntur , quia is qui per contritum cor ad quotidinaum se Deo sacrificium praeparat, et alius qui tanquam leo ex crudelitate severiter saeviebat, et alter qui velut ovis in innocentiae suae simplicitate perdurat, in caulis sanctae Ecclesiae convenerunt. Ecce qualis est charitas, quae diversitates mentium accendit, concremat, conflat, et quasi in unam auri speciem reformat. Sed in eo quod se electi sic amant, ad illum necesse est ut festinent, quem aeterno gaudio in coelis videre mereantur. Unus est etenim Dominus ac Redemptor noster, qui et hic electorum suorum corda ad unanimitatem ligat, et ad supernum amorem per interna desideria semper stimulat. Unde et illic subditur: Et puer parvulus minabit eos . Quis iste est puer parvulus, nisi de quo scriptum est: Puer natus est nobis, filius datus est nobis ? Qui simul habitantes minat, quia ne in terrenis rebus corda nostra inhaereant, haec per internum desiderium quotidie inflammat. Et hoc ipsum eius minare est ad suum nos amorem incessanter accendere, ne cum nos vicissim diligimus, mente in hoc exsilio remaneamus, ne quies huius vitae sic placeat, ut ad oblivionem patriae perducat, ne delectata mens prosperis torpeat. Unde et donis suis flagella permiscet, ut nobis omne quod nos in saeculo delectabat amarescat, et illud incendium surgat in animo quod nos semper ad coeleste desiderium inquietet, excitet, atque, ut ita dicam, delectabiliter mordeat, suaviter cruciet, hilariter contristet. Puer ergo nos parvulus minat, quia is qui paulo minus quam angeli minoratus est per charitatem quam nobis tribuit, in hoc nos mundo mentem figere non permittit. Bis tinctus itaque in nobis coccus est, si et hic proximos nostros sicut nos diligimus, et ad auctorem omnium cum ipsis quos diligimus festinamus. Si igitur vita nostra de perfecta charitate bis tingitur, frons in nobis portae duobus cubitis mensuratur. Sive igitur doctor, seu sacrum eloquium, vel certe fides portae nomine signetur, in mensura utriusque cubiti charitas non inconvenienter accipitur, quam ille vere praedicat qui Dei ac proximi amorem docet; et ipsa est certa scientia, quam charitas aedificat; et fides robusta est, quae se in dilectione Dei ac proximi exercet. Sequitur: Porro thalami portae ad viam Orientalem, tres hinc, et tres inde, et mensura una trium.