monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 4, 2
Nec immerito mensura vestibuli in octo cubitis ponitur, quia septem diebus universum tempus evolvitur. Aeterna etenim dies, quae expleta septem dierum vicissitudine sequitur, scilicet octava est. Unde etiam Psalmista, resurrectionis diem considerans, quia de extremi iudicii districtione erat locuturus, praemisit titulum, dicens: In finem Psalmus David pro octava . Ut enim quam octavam diceret demonstraret diem illam tremendi terroris, in Psalmi inchoatione secutus est, dicens: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me . Modo enim quisquis per flagella corripitur, et correptionibus emendatur, in mansuetudine corripitur, non in ira. In districto autem illo examine omnis argutio atque correptio furor et ira est, quia venia post correptionem non est. Huius octonarii numeri causa est, quod post Sabbatum Dominus voluit a morte resurgere. Dies quippe Dominicus, qui tertius est a morte dominica, a conditione dierum numeratur octavus, quia septimum sequitur. Unde et ipsa vera Redemptoris nostri passio, et vera resurrectio, figuravit aliquid de suo corpore in diebus passionis suae. Sexta enim feria passus est, Sabbato quievit in sepulcro, Dominico autem die resurrexit a morte. Praesens etenim vita nobis adhuc sexta est feria, quia in doloribus ducitur, et in angustiis cruciatur. Sed Sabbato quasi in sepulcro quiescimus, quia requiem animae post corpus invenimus. Dominico vero die, videlicet a passione tertio, a conditione ut diximus octavo, iam corpore a morte resurgimus, et in gloria animae etiam cum carne gaudebimus. Quod ergo mire Salvator noster fecit in se, hoc veraciter signavit in nobis, ut nos et dolor in sexta, et requies in septima, et gloria excipiat in octava. Hinc per Salomonem dicitur: Da partem septem, necnon et octo, quia ignoras quid mali futurum sit super terram . Partem etenim septem simul et octo damus, quando sic ea quae septem diebus evolvuntur disponimus, ut per haec ad bona aeterna veniamus; ut dum modo caute agitur, postmodum venientis tremendi iudicii ira devitetur. Octo itaque cubitis vestibulum mensuratur intrinsecus, quia per lucem quae post septem dies sequitur, latitudo nobis aeternitatis aperitur.