monumenta.ch > Lucanus > sectio 6 > sectio 6 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 4, 1
Vir, cuius erat species quasi species aeris, Mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem eius duobus cubitis. Ac ne vestibulum extra portam esse crederemus, subditur: Vestibulum autem portae erat intrinsecus. Quid autem per interius vestibulum, nisi aeternae vitae latitudo signatur, quae modo inter angustias vitae praesentis iam per spem mente concipitur? De qua per Psalmistam dicitur: Intrate portas eius in confessione, atria eius in hymnis confessionum . Cum enim peccata nostra per lacrymas confitemur, angustae vitae portam ingredimur. Sed cum post haec ad aeternam vitam perducimur, portae nostrae atria in confessionum laudibus intramus, quia ibi iam angustia non erit, cum nos laetitia perpetuae festivitatis exceperit. Propter confessionis nostrae angustiam Veritas dicit: Intrate per angustam portam . Et cum se Psalmista recipi in latitudinem gaudii aeterni praesumeret, dicebat: Statuisti in loco spatioso pedes meos . Ad atrium ergo per portam tenditur, quia ad latitudinem solemnitatis pertingitur ab angustia confessionis. Illa itaque gaudia quae apud David atria, apud Ezechielem vestibulum intrinsecus vocantur. Unde et hoc ipsum vestibulum octo cubitis dicitur mensuratum. Ibi enim omnes recipiendi sunt, qui nunc et in exercitio operis laborant, et ad aeterna gaudia per contemplationis gratiam suspirant.