monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 3, 23
Et notandum quia aedificata cum propugnaculis suis dicitur. Hoc quippe agunt propugnacula, quod clypei, quia utraque pugnantem muniunt. Sed inter utraque hoc distat, quia clypeum pro nostro munimine ubicunque volumus movemus; propugnaculo autem defendere nos possumus, sed hoc movere non possumus. Clypeus in manu est, nam propugnaculum non tenetur. Quid ergo inter propugnacula et clypeos distat, nisi quod in sacro eloquio patrum praecedentium et miracula legimus, et virtutes bonorum operum audimus? Ibi namque cognoscimus quod alius potuit mare dividere, alius solem figere, alius mortuum suscitare, alius paralyticum verbo erigere, alius umbra aegrotos curare, alius per sua semicinctia febribus obviare . Qui tamen omnes et patientiae longanimitate mites, et zelo rectitudinis ferventes fuerunt; verbi praedicatione divites, simul et misericordiae largitate. Hi itaque quam vera de Deo dixerint testantur miracula, quia talia per illum non facerent, nisi de illo vera narrarent. Et quam pii, quam humiles, quam benigni exstiterint, eorum testantur operationes. Si igitur de fide tentamur, quam ex illorum praedicatione concepimus, loquentium miracula conspiciamus, et in fide quam ab eis accepimus confirmamur. Quid ergo illorum miracula, nisi nostra sunt propugnacula? Quia et muniri per illa possumus, et tamen haec in manu nostri arbitrii non tenemus, nam talia facere non valemus. Clypeus vero in manu est, et defendit, quia virtus patientiae, virtus misericordiae, praecedente nos gratia, et in potestate est arbitrii, et a periculo protegit adversitatis. Turris itaque nostra cum propugnaculis suis aedificata est, in qua mille clypei dependent, quia in Scriptura sacra et sub miraculis patrum a iaculis adversitatis abscondimur, et conversationis sanctae munimina etiam in manu operis tenemus. Notandum vero quod limen portae uno calamo mensuratur. Calamus autem in sex cubitis et palmo tenditur, quia videlicet in Scriptura sacra et doctrina perfectae operationis et initium supernae contemplationis invenitur. Sin vero porta hoc loco unusquisque praedicator accipitur, limen exterius in porta est vita activa, limen vero interius vita contemplativa. Per illam quippe ambulatur in fide, per hanc vero festinatur ad speciem. Illa exterius ducit, ut unusquisque bene vivere debeat; ista interius perducit, ut ex bona vita ad gaudia aeterna pertingat. Haec nos hodie tractasse sufficiat. Quia enim, transeuntes ad alia, diu per excessum locuti sumus, ea quae subiuncta sunt lectioni alteri reservemus, reparandi per silentium, sperantes in Verbo, quod vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.