monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 3, 20
Quid ergo per collum sanctae Ecclesiae, nisi sacra eius eloquia designantur? In qua dum mille clypei dependere memorantur, per hunc perfectum numerum numerus universus ostenditur, quia universa nostra munitio in sacro eloquio continetur. Ibi quippe sunt praecepta Dei, ibi exempla iustorum. Si enim torpet animus a conditoris sui desiderio, audiat quod dicitur: Diliges Dominum Deum tuum ex tota mente tua, et ex tota virtute tua . In odio fortasse labitur proximi? Audiat quod dicitur: Diliges proximum tuum, sicut te ipsum . Res alienas concupiscit? Audiat quod illic scriptum est: Non concupisces rem proximi tui . De iniuria quae a proximi ore vel facto illata est, ad iram mens accenditur? Audiat quod dicitur: Non quaeres ultionem, nec memor eris iniuriae civium tuorum . In carnis concupiscentiam male sauciata mens accenditur? Ne sequatur oculus mentem, audiat quod paulo superius dictum est : Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo . Contra inimicum forsitan quisquam animum suum relaxare disponit in odium? Audiat quod illic scriptum est: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos . Sed is qui aliena iam non rapit, adhuc forsitan sua inordinate retinet? Audiat quod illic dicitur: Vendite quae possidetis, et date eleemosynam . Infirmantis animus perfrui desiderat Deo simul et saeculo? Audiat quod illic scriptum est: Nemo potest duobus dominis servire . Alius non ad necessitatem stipendii, sed ad voluntatem desiderii possessa retinet? Audiat quod illic dicitur: Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest esse meus discipulus . Quidam enim relinquunt omnia, multi autem etiam possidendo renuntiant, quia sic ad usum possessa retinent, ut eis ex desiderio non succumbant. Torpere quisquam appetit, et laborem subire pro Domino etiam cum praevalet refugit? Audiat quod illic scriptum est: Qui mecum non colligit, spargit . In collo ergo Ecclesiae, id est in sacri eloquii praedicatione, quod pro sua munitione et altitudine turri David simile dicitur, mille clypei dependent, quia quot illic praecepta sunt, tot etiam pectoris nostri munimina.