monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 3, 18
Si vero portam Scripturam sacram hoc in loco accipimus, ipsa quoque duo limina habet, exterius et interius, quia in litteram dividitur et allegoriam. Limen quippe Scripturae sacrae exterius, littera; limen vero eius interius, allegoria. Quia enim per litteram ad allegoriam tendimus, quasi a limine quod est exterius, ad hoc quod est interius venimus. Et sunt in ea permulta, quae ita iuxta litteram mentem aedificant, ut per hoc quod exterius agitur audientis mens interius trahatur. Ibi quippe invenimus praedicamenta operis ex exempla virtutis; ibi iubetur quid agere etiam corporaliter debemus; ibi hoc quod ad operandum praecipitur in sanctorum virorum ac fortium actione monstratur, ut postquam nos apertiora praecepta atque exempla iustorum ad bonam operationem instruunt, tunc ad limen interius, id est ad intellectum mysticum intimae contemplationis, tendamus, si possumus, pedem mentis. Studete, quaeso, fratres charissimi, Dei verba meditari, nolite despicere scripta nostri Redemptoris, quae ad nos missa sunt. Multum valde est quod per ea animus refricatur ad calorem, ne iniquitatis suae frigore torpescat.