monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 3, 17
Unde et in constructione tabernaculi, ut columnae argenteae interius starent, paxilli aerei figi per circuitum exterius iussi sunt, in quibus religatum tabernaculum teneretur. Columnae itaque argenteae interius, paxilli vero aerei exterius figuntur, atque in ipsis funes ligati sunt, ut tabernaculum fixum maneret, quia videlicet ut sancti apostoli in luce sermonis sui solidi starent, ut totum tabernaculum, id est sancta Ecclesia in fidei integritate consisteret, tanquam paxilli aerei patres Testamenti Veteris ac prophetae exterius fixi sunt, qui verborum suorum funibus praedicatorum mentes in soliditate stringerent, atque hoc Dei habitaculum in statu fidei ligarent. Extra ergo paxilli sunt, qui ante tempus huius sanctae Ecclesiae fuerunt. Sed tamen eos ligant qui in ipsa sunt, quia dum coelestia mysteria ventura praedicant, haec postquam ostensa sunt, credibilia omnibus fecerunt. Ut ergo intus columnae immobiles stent, foris paxilli funes continent, quia ut sancti apostoli perfecte incarnationis dominicae mysterium crederent, illorum praedicatio obtinuit, qui hoc priusquam fieret, et videre et praedicere potuerunt. Unde recte quoque ipse primus apostolorum, magna scilicet columna veri tabernaculi, loquitur dicens: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco . Quibus verbis indicat quia quamvis ad altiora surrexerit ex culmine, ibi religata persistat in fide. Quae tamen lucerna prophetici sermonis iam quidem intelligentibus lucet, sed adhuc non intelligentibus cooperta allegoriarum obscuritatibus permanet. Unde etiam per Psalmistam de eisdem dictis prophetarum dicitur: Tenebrosa aqua in nubibus aeris , quia videlicet occulta est scientia in prophetis. Nec immerito columnae argenteae, paxilli vero aerei facti sunt, quia quod clare iam apostoli praedicant, hoc prophetae sub intellectu mystico obscure locuti sunt. Recte ergo per aeris metallum signati sunt, qui clari in suis praedicationibus non fuerunt. Sancti vero apostoli, quia de Redemptoris nostri mysterio lucem praedicationis habuerunt, argenteis columnis expressi sunt. Et notandum, quod argentum sonat et lucet, aes vero sonat et non lucet, quia praedicatores Novi Testamenti aperte locuti sunt quae etiam monstrare potuerunt. Praedicatores vero Testamenti Veteris quia per allegoriarum umbras de coelesti mysterio obscura dicta protulerunt, quasi sine luce sonitum dederunt. Quod ergo illic per paxillos et columnas, hoc hic per limen exterius et limen interius designatur.