monumenta.ch > Hieronymus > Ezechiel, 18 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 3, 16
Dum limen quod modo describitur iuxta vestibulum portae intrinsecus esse memoratur, aperte ostenditur quia limen quod prius descriptum est extrinsecus fuit. Sed si porta est Dominus, quod sit limen portae intrinsecus et extrinsecus requiramus. Per limen etenim portam unusquisque ingreditur. Et quae sunt duo haec limina, nisi patres Testamenti Veteris, et patres Testamenti Novi? Non solum quippe hi de quibus Dominus incarnari dignatus est, sed omnes Testamenti Veteris patres portae huius limen fuerunt, quia hi qui eum praedicere et in eo sperare meruerunt, cunctis ad eum venientibus aperuerunt aditum fidei; et omnes qui per hos crediderint Dominum, quasi iam portam huius liminis intraverunt. Sed cur ante limen exterius et post limen interius dicitur, nisi quia prius Testamenti Veteris patres, et postmodum Novi Testamenti doctores fuerunt? Recte autem limen exterius Testamenti Veteris patres designat, quia per eorum praedicationem opera perversa punita sunt. Per dicta vero novorum patrum uniuscuiusque animus etiam ab illicitis cogitationibus coercetur, dum reatus esse perfectus et in deliberatione cordis ostenditur. Illi quippe a flagitiis, a crudelitatibus, a rapinis auditorum animas prohibere curaverunt; isti vero dum non solum perversa opera, sed etiam illicita cogitationum resecant, quid nobis aliud nisi limen intrinsecus facti sunt? Unde et ipsa Veritas loquitur dicens: Audistis quia dictum est antiquis: Non occides, qui autem occiderit, reus erit iudicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio . Recte quoque exterius limen illos patres designat, qui ab ipsa incarnatione Redemptoris nostri per intervalla temporum longius constiterunt. Et quidem ab Abel sanguine passio iam coepit Ecclesiae, et una est Ecclesia electorum praecedentium atque sequentium. Sed tamen quia discipulis dicitur: Multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt ; antiquis patribus quasi foris stetisse est, Redemptoris nostri praesentiam corporaliter non vidisse. Exterius igitur, sed tamen non divisi a sancta Ecclesia fuerunt, quia mente, opere, praedicatione, ista iam fidei sacramenta tenuerunt, istam sanctae Ecclesiae celsitudinem conspexerunt, quam nos non adhuc praestolando, sed iam habendo conspicimus. Sicut enim nos in praeterita passione Redemptoris nostri, ita illi per fidem in eadem ventura sunt salvati. Illi ergo foris non extra mysterium, sed extra tempus.