monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 3, 13
Sed tamen per bonum desiderium in mensura spiritalis aedificii esse memorantur, quia et voce sanctae Ecclesiae per Psalmistam dicitur: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur . Hinc iterum idem Psalmista dicit: Benedixit omnes timentes se Dominus, pusillos cum maioribus . Hi itaque etsi imperfecti sunt et pusilli; in quantum tamen cognoscere praevalent, et Deum et proximum diligunt, atque ideo bona quae possunt non negligunt operari. Qui etsi necdum ad spiritalia dona proficiunt, ut vel ad perfectam operationem, vel ad succensam contemplationem animam exerant, tamen ab amore Dei et proximi, in quantum animo capere praevalent, non recedunt. Unde fit ut ipsi quoque etsi minori loco, in sanctae tamen Ecclesiae aedificatione sint positi, quia et si ad doctrinam, si ad prophetiam, si ad miraculorum gratiam, si ad contemptum mundi plenius exsequendum fortasse minores sunt, tamen in timoris et amoris fundamento sunt, in quo solidantur, quia etsi igne coelestis desiderii non ardent, in ipsis exterioribus quae exercere sufficiunt vapore charitatis animantur, et inter proximorum praecellentium aedificia continentur. Unde et recte sponsa in Canticis canticorum loquitur, dicens: Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani, columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum, media charitate constravit propter filias Ierusalem . Neque enim credendum est Salomonem tantae magnitudinis regem, qui sic immensis divitiis affluebat, ut pondus auri eius aestimari non posset, et argentum in diebus illis pretium non haberet, quia ferculum sibi ligneum fecit. Sed est Salomon videlicet pacificus noster, qui sibi de lignis Libani ferculum fecit. Libani quippe ligna cedrina valde sunt imputribilia.