monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 3, 12
Unum supra thalamum dixerat, et postmodum quinque cubitos esse inter thalamos narrat: ea videlicet ratione qua multi thalami unum faciunt, sicut et multae Ecclesiae una Ecclesia vocatur. Unde et in Ioannis Apocalypsi septem Ecclesiis scribitur, per quas una catholica designatur. Hi itaque qui in sancta Ecclesia, sicut diximus, ferventi amore Deum videre sitiunt, eique iam per desiderium coniunguntur, thalami vocantur. Sed tamen sunt in ea quidam qui penetrare subtilia non valentes, et quinque adhuc corporis sensibus depressi, tanto minus amant eum qui fecit omnia, quanto amplius in his quae facta sunt illigantur. Et iam quidem exercere se in timore Domini, et amore proximi tendere student, bona opera corporaliter agere, eleemosynis peccata redimere; sed quia amore intimo ardere ad coeleste desiderium nesciunt, quasi adhuc devincti corporeis sensibus tenentur. Isti itaque thalami non sunt, sed tamen inter thalamos continentur, quia per eorum ducatum qui visionem Dei perfecte diligunt, et ipsi ad provectum mentis diriguntur. Inter thalamos ergo quinque sunt cubiti, quia hi qui ab exterioribus quinque sensibus adhuc ad intellectum mysticum non assurgunt, dum inter eos sunt qui spiritu amoris fervent, velut manentes inter thalamos in fidei constructione proficiunt, et a mensura coelestis aedificii disiuncti non sunt. Nam et paulisper se ab appetitu corporalium sensuum subtrahunt, et dilatato mentis spatio, imitantes charitatem quam conspiciunt, hinc inde ad thalamos extenduntur. Quod ergo non per sex cubitos, sed per quinque descripti sunt, ipsa adhuc eorum imperfectio designatur.