monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 3, 11
Hinc est quod idem thalamus uno calamo in longum, et uno calamo in latum dicitur mensus. Longitudo quippe ad longanimitatem exspectationis pertinet, et latitudo ad amplitudinem charitatis. Tantum ergo unusquisque thalamus habet in longitudinem, quantum et in latitudinem habere potuerit, quia mens coelesti desiderio succensa, quantum amorem habuerit ad colligendum proximum, tantum et longanimitatem exhibet ad exspectandum Deum, et patienter portat moras longitudinis, quia se in provectu proximi dilatat amplitudo charitatis. Potest etiam ipsa longitudo longanimitatem patientiae quae exhibetur proximo designare. Et quia latitudo charitatem signat, quae sinum mentis aperit, et amicos simul atque inimicos in amorem recipit, tanta est longitudo thalami, quanta latitudo, quia quantum lata mens fuerit per amorem, tantum erit et patiens per longanimitatem. Nam tantum quisque portat proximum quantum amat. Si enim amas, portas; si desistis amare, desistis tolerare. Quem enim minus diligimus, minus etiam toleramus, quia, irruente fastidio, citius facta proximi adducuntur in gravedinem ponderis quae nobis non levigat penna charitatis. Sequitur: Et inter thalamos, quinque cubitos.