monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 3, 10
Pensemus, rogo, qualis thalamus Pauli mens fuerat, qui dicebat: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum ; omnipotenti Deo in quantum se amore coniunxerat, qui sibi vitam Christum tantummodo, et mori lucrum esse deputabat? Hinc est quod iterum dicit: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse multo magis melius . Sed ecce qui dissolvi desideras quo amore langueas videamus. Quia interim differri te conspicis, fulciri quaeso floribus non requiris? Quaeris plane, nam sequitur: Permanere autem in carne necessarium propter vos . Et proficientibus discipulis dicit: Quae est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae? Nonne vos ante Dominum nostrum Iesum Christum?