monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 3, 9
Menti autem sponsum suum fortiter amanti, de mora vitae praesentis una solet esse consolatio, si per hoc quod ipsa ab eius visione differtur, aliorum animae eius verbo proficiant, et ad coelestem sponsum amoris facibus inardescant. Moeret, quia differri se conspicit; triste est ei omne quod aspicit, quia illum adhuc non videt, quem videre concupiscit. Sed est, ut dixi, non parva consolatio, si cum fervens anima differtur, per eam multae colliguntur, ut tarde eum cum multis videat, quem sola videre citius volebat. Unde rursus in Cantico canticorum sponsa dicit: Fulcite me floribus, et stipate me malis, quia amore langueo . Quid namque sunt flores nisi animae bonum iam opus inchoantes et desiderium coeleste redolentes? Quid mala de floribus, nisi perfectae iam bonorum mentes, quae ad fructum perveniunt boni operis de initio sanctae propositionis? Quae ergo amore languet, fulciri quaerit floribus, et stipari malis, quia si illum quem desiderat, videre adhuc non permittitur, magna est ei consolatio si de aliorum provectibus laetetur. Anima ergo sancto amore languida, floribus malisque fulcitur, ut requiescat in bono opere proximi, quae adhuc contemplari non valet vultum Dei.