monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 19 > 1 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 3, 7
Cur postquam dictum est, Limen portae, statim subiungitur, Limen unum, nisi quia aperte innuit quod adhuc inferius limen aliud dicatur? Porta autem a limine surgit ut porta sit. Si igitur porta Dominus, quis huius portae limen est, nisi illi antiqui patres, ex quorum progenie Dominus incarnari dignatus est? Sicut per Paulum dicitur: Quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula . Notandum vero est in hac Pauli sententia quod dii et caeteri hominum sunt vocati, sicut Moysi dicitur: Ponam te in deum Pharaoni . Et per Psalmistam dicitur: Ego dixi, dii estis . Et rursum: Deus stelit in synagoga deorum . Sed aliud est nuncupative, aliud naturaliter dici Deum. Et si Moyses in deum Pharaoni est positus, sed deus intra omnia, non deus super omnia dicitur. Qui vero est intra uterum Virginis incarnatus, Deus super omnia vocatur. Itaque limen portae sunt antiqui patres, ex quibus ille natus est qui nobis aditum regni coelestis aperuit. Limen autem portae uno calamo mensuratur, quia ipsi antiqui patres, qui potuerunt Redemptorem nostrum et prophetando et bene vivendo praedicare, tanquam sex cubitos in perfectione operis, et palmum in inchoatione contemplationis habuerunt. Quia enim eorum vitam in unitatem fidei et perfecta operatio, et inchoata contemplatio sublimem reddidit, in uno calamo mensura liminis fuit. Sequitur: Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum.