monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 3, 6
Herba etenim Petrus fuerat, qui, passionis tempore, per amorem Dominum sequens, hunc confiteri ante ancillae vocem timebat . Erat enim iam viriditas in mente, quia credebat omnium Redemptorem, sed valde adhuc flexibilis pede conculcabatur timoris. Iam in spicam surrexerat quando eum quem moriturum confiteri timuerat, nuntiante Angelo, in Galilaea viventem videbat. Sed tunc plenum granum in spicam pervenerat, quando, veniente desuper Spiritu, et suam mentem in illius amore roborante, ita solidatus est, ut vires persequentium caesus despiceret, et Redemptorem suum libere inter flagella praedicaret . Nullus itaque qui ad bonum propositum adhuc in mentis teneritudine esse conspicitur, despiciatur, quia frumentum Dei ab herba incipit, ut granum fiat. Vir ergo vestitus lineis, venit ad portam, quia Dominus ac Redemptor noster membris suis intrantibus perducitur ad se. Et ascendit per gradus eius, quia, nobis proficientibus, eo nobis amplius exaltatur, quo altus et incomprehensibilis esse cognoscitur. In virtutum quippe nostrarum gradibus ipse ascendere dicitur, quia tanto ipse sublimior nobis ostenditur, quanto noster animus a rebus infimis separatur. Sequitur: Et mensus est limen portae calamo uno in latitudinem, id est limen unum calamo uno in latitudinem.