monumenta.ch > Gregorius Magnus > 26 > sectio 24 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 3, 5
Hos nimirum gradus Dominus sub messis nomine describit, dicens: Sic est regnum Dei, quemadmodum si iaciat homo semen in terram, et dormiat, et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et crescat, dum nescit ille. Ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest tempus messis . Semen homo iactat in terram, cum cordi suo bonam intentionem inserit. Et postquam semen iactaverit dormit, quia in spe boni operis quiescit. Nocte vero exsurgit ac die, inter adversa et prospera proficit. Et semen germinat et crescit, dum nescit ille, quia et cum adhuc metiri incrementa sua non valet, semel concepta virtus ad provectum ducitur. Et ultro terra fructificat, quia, praeveniente se gratia, mens hominis spontanee ad fructum boni operis assurgit. Sed haec eadem terra primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum producit in spica. Herbam quippe producere est inchoationis bonae adhuc teneritudinem habere. Ad spicam vero herba pervenit, cum se virtus animo concepta ad profectum boni operis pertrahit. Plenum autem frumentum in spica fructificat, quando iam in tantum virtus proficit, ut esse robusti et perfecti operis possit. At cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest tempus messis. Omnipotens enim Deus producto fructu falcem mittit, et messem suam desecat, quia cum unumquemque ad opera perfecta perduxerit, eius temporalem vitam per emissam sententiam incidit, ut granum suum ad coelestia horrea perducat. Cum igitur desideria bona concipimus, semen in terram mittimus. Cum vero operari recta incipimus, herba sumus. Cum autem ad provectum boni operis crescimus, ad spicam pervenimus. Cumque in eiusdem boni operis perfectione solidamur, iam plenum frumentum in spica proferimus.