monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 3, 4
Nec mirum si de virtute in virtutem gradus sunt, quando unaquaeque virtus quasi quibusdam gradibus augetur, et sic per incrementa meritorum ad summa perducitur. Aliud namque sunt virtutis exordia, aliud provectus, aliud perfectio. Si enim ipsa fides ad perfectionem suam non quibusdam gradibus duceretur, sancti apostoli minime dixissent: Adauge nobis fidem . Et quidam venit ad Iesum, qui curari voluit filium suum, sed requisitus an crederet, respondit: Credo, Domine, adiuva incredulitatem meam . Pensate, rogo, quod dicitur. Si credebat, cur incredulitatem dicebat? Si vero incredulitatem habere se noverat, quomodo credebat? Sed quia per occultam inspirationem gratiae meritorum suorum gradibus fides crescit, uno eodemque tempore is qui necdum perfecte crediderat simul et credebat et incredulus erat.