monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 3, 3
Quid enim gradus sunt huius portae, nisi merita virtutum? Sive enim in cognitione Mediatoris Dei et hominum, hominis Iesu Christi, seu in scientia divini eloquii, seu in ipsa fide quam de illo accepimus, quibusdam gradibus ad altiora incrementa pervenimus. Nemo enim repente fit summus, sed in bona conversatione a minimis quisque inchoat, ut ad magna perveniat. De his gradibus per Psalmistam dicitur: Deus in gradibus eius dignoscetur dum suscipiet eam . Dum enim sanctam Ecclesiam Dominus suscipit , in gradibus eius dignoscitur, quia eius gloria per illius incrementa declaratur. Quantum enim sancta Ecclesia ascendendo profecerit, tantum Deus hominibus ex eius virtutibus innotescit. De his quoque gradibus beatus Iob loquitur, dicens: Per singulos gradus meos pronuntiabo illum . Omnipotentem quippe Dominum per singulos gradus suos pronuntiat, qui per incrementa virtutum quae accipit ei semper laudem suae pietatis reddit. Si quidam gradus in cordis ascensione non essent, Psalmista non diceret: Ambulabunt de virtute in virtutem .