monumenta.ch > Gregorius Magnus > csg214.51 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 3, 2
Potest etiam portae nomine unusquisque praedicator intelligi, quia quisquis nobis ianuam regni coelestis ore suo aperit porta est. Unde et duodecim portae vel in Ioannis Apocalypsi , vel in extrema huius prophetae visione describuntur. Potest etiam portae nomine Scripturae sacrae scientia non inconvenienter intelligi, quae, dum nobis intellectum aperit, coelestis regni ianuam pandit. Possumus portae nomine et fidem accipere, quam primam contingimus, ut ad virtutum aedificia intremus. Unde hic aperte subiungitur: Et ascendit per gradus eius.