monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 3, 1
Vir cui calamus mensurae in manu esse describitur. Venit ad portam quae respiciebat ad viam Orientalem. Quis vero alius portae huius appellatione signatur, nisi ipse Dominus ac Redemptor noster, qui nobis ianua factus est regni coelestis? Sicut ipse ait: Nemo venit ad Patrem, nisi per me . Sed cum eumdem virum lineis indutum figuram Domini tenere dixerimus, quaerendum nobis est qua ratione conveniat ut idem Dominus et per virum designari valeat, et per portam, dum vir veniat ad portam? Nunquidnam ipse venit ad semetipsum? An ita est, quia et in Evangelio ipse testatur, dicens: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium . Et paulo post dicit: Ego sum ostium . Atque iterum subiungit: Ego sum pastor bonus . Si ergo pastor intrat per ostium, et ipse est ostium, ipse pastor, ipse procul dubio intrat per semetipsum. Ecce dum Ezechielis sensum enodare cupimus, de Evangelio etiam quaestionem ligamus. Quaerendum nobis itaque est qualiter et ipse intret, et per semetipsum intret. Dominus enim ac Redemptor noster, cum sancta Ecclesia, quam redemit, secundum carnem una substantia est, Paulo attestante qui ait: Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia . Huius capitis corpus Ecclesia est, et huius corporis caput Christus . De quo suo capite exsultat corpus, id est sancta Ecclesia, cum per Psalmistam dicit: Nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos . Quia enim quandoque ipsa etiam exaltanda est, iam nunc caput suum super inimicos suos exaltatum gaudet in coelis. Cum ergo electi quique ad vitam perveniunt, quia membra eius per eum intrant ad eum, ipse per se intrat ad se. Ipse enim in suis membris est qui intrat, ipse caput ad quod intrantia membra perveniunt. Quod Ezechiel propheta multipliciter insinuat, qui virum venisse dicit ad portam, et quae eadem porta sit ostendit, dicens: Quae respiciebat ad viam Orientalem. Ipse etenim nobis est via, qui dixit: Ego sum via, veritas et vita . Ipse etiam Orientalis via, de quo scriptum est: Ecce vir, Oriens nomen eius . Porta ergo viam Orientalem respicit, quia illum signat qui nobis iter ad ortum fecit luminis.