monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 2, 13
Sed notandum quod idem victus angelus nervum femoris Iacob tetigit, eumque marcescere statim fecit, atque ab eo tempore Iacob uno claudicavit pede, quia scilicet omnipotens Deus cum iam per desiderium et intellectum cognoscitur, omnem in nobis voluptatem carnis arefacit. Et qui prius quasi duobus pedibus innitentes, et Deum videbamur quaerere, et saeculum tenere, post agnitionem suavitatis Dei unus in nobis pes sanus remanet, atque alius claudicat, quia necesse est ut, debilitato amore saeculi, solus convalescat in nobis amor Dei. Si ergo tenemus angelum, uno claudicamus pede, quia dum crescit in nobis fortitudo amoris intimi, infirmatur procul dubio fortitudo carnis. Omnis quippe qui uno pede claudicat soli illi pedi innititur quem sanum habet, quia cui desiderium terrenum iam arefactum fuerit, in solo pede amoris Dei tota virtute se sustinet. Et in ipso stat, quia pedem amoris saeculi quem ponere in terra consueverat, iam a terra suspensum portat. Et nos ergo si ad parentes proprios, id est ad spiritales patres redimus, teneamus in via angelum, ut suavitate intima apprehendamus Deum. Contemplativae etenim vitae amabilis valde dulcedo est, quae super semetipsam animam rapit, coelestia aperit, terrena autem debere esse contemptui ostendit, et spiritalia mentis oculis patefecit, corporalia abscondit. Unde bene Ecclesia in Canticis canticorum dicit: Ego dormio, et cor meum vigilat . Vigilanti etenim corde dormit, quia per hoc quod interius contemplando proficit, ab inquieto foris opere quiescit.