monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 2, 12
Est autem in contemplativa vita magna mentis contentio, cum sese ad coelestia erigit, cum in rebus spiritalibus animum tendit, cum transgredi nititur omne quod corporaliter videtur, cum sese angustat ut dilatetur. Et aliquando quidem vincit, et reluctantes tenebras suae caecitatis exsuperat, ut de incircumscripto lumine quiddam furtim et tenuiter attingat; sed tamen ad semetipsam protinus reverberata revertitur, atque ab ea luce, ad quam respirando transiit, ad suae caecitatis tenebras suspirando rediit. Quod bene sacra historia designat, quae beatum Iacob cum angelo luctatum narrat. Cum enim ad parentes proprios rediret, in via angelum invenit, cum quo in luctamine magnum certamen habuit . Is enim qui certat in luctamine, aliquando superiorem se, aliquando vero eum cum quo contenderit inferiorem invenit. Designat ergo angelus Dominum, et Iacob qui cum angelo contendit uniuscuiusque perfecti viri et in contemplatione positi animam exprimit. Quae videlicet anima cum contemplari Deum nititur, velut in quodam certamine posita, modo quasi exsuperat, quia intelligendo et sentiendo de incircumscripto lumine aliquid degustat; modo vero succumbit, quia et degustando iterum deficit. Quasi ergo vincitur angelus, quando intellectu intimo apprehenditur Deus.