monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.272 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 2, 11
Sed sciendum est quia sicut bonus ordo vivendi est ut ab activa in contemplativam tendatur, ita plerumque utiliter a contemplativa animus ad activam reflectitur, ut per hoc quod contemplativa mentem accenderit, perfectius activa teneatur. Debet ergo nos activa ad contemplativam transmittere, et aliquando tamen ex eo quod introrsus mente conspeximus contemplativa melius ad activam revocare. Unde et idem Iacob post Rachelis amplexus ad Liae rediit, quia et post visum principium laboriosa vita boni operis non est funditus deserenda.