monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 2, 10
Has utrasque vitas, sicut et ante nos dictum est , duae beati Iacob mulieres signaverunt, Lia videlicet et Rachel . Lia quippe interpretatur laboriosa, Rachel vero ovis, vel visum principium. Activa autem vita laboriosa est, quia desudat in opere; contemplativa vero simplex ad solum videndum principium anhelat, videlicet ipsum qui ait: Ego principium, propter quod et loquor vobis . Beatus autem Iacob Rachel quidem concupierat, sed in nocte accepit Liam, quia videlicet omnis qui ad Dominum convertitur, contemplativam vitam desiderat, quietem aeternae patriae appetit; sed prius necesse est ut in nocte vitae praesentis operetur bona quae potest, desudet in labore, id est Liam accipiat, ut post ad videndum principium in Rachel amplexibus requiescat. Erat autem Rachel videns, sed sterilis; Lia vero lippa, sed fecunda; Rachel pulchra et infecunda, quia contemplativa vita speciosa in animo est, sed dum quiescere in silentio appetit, filios non generat ex praedicatione. Videt et non parit, quia dum quietis suae studium diligit, minus se in aliorum collectione succendit; et quantum introrsus conspicit, aperire aliis praedicando non sufficit. Lia vero lippa et fecunda est, quia activa vita, dum occupatur in opere, minus videt, sed dum modo per verbum, modo per exemplum ad imitationem suam proximos accendit, multos in bono opere filios generat. Et si in contemplatione mentem tendere non valet, ex eo tamen quod agit exterius, gignere sequaces valet. Recte ergo in mensura calami prius sex cubiti, et postmodum palmus dicitur, quia ante activa agitur, ut ad contemplativam postmodum veniatur.