monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 2, 9
Bene has utrasque vitas duae illae mulieres signaverunt, Martha videlicet et Maria : quarum una satagebat circa frequens ministerium, alia vero sedebat ad pedes Domini, et audiebat verba de ore eius. Cumque contra sororem Martha quereretur quod se adiuvare negligeret, respondit Dominus, dicens: Martha, occuparis et satagis circa multa; porro unum est necessarium. Maria autem optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea . Ecce pars Marthae non reprehenditur, sed Mariae laudatur. Neque enim bonam partem elegisse Mariam dicit, sed optimam, ut etiam pars Marthae indicaretur bona. Quare autem pars Mariae sit optima, subinfertur cum dicitur: Quae non auferetur ab ea. Activa etenim vita cum corpore deficit. Quis enim in aeterna patria panem esurienti porrigat, ubi nemo esurit? Quis potum tribuat sitienti, ubi nemo sitit? Quis mortuum sepeliat, ubi nemo moritur? Cum praesenti ergo saeculo vita aufertur activa, contemplativa autem hic incipitur, ut in coelesti patria perficiatur, quia amoris ignis qui hic ardere inchoat, cum ipsum quem amat viderit, in amore ipsius amplius ignescet. Contemplativa ergo vita minime aufertur, quia subtracta praesentis saeculi luce perficitur.