monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 2, 8
Activa enim vita est, panem esurienti tribuere, verbum sapientiae nescientem docere, errantem corrigere, ad humilitatis viam superbientem proximum revocare, infirmantis curam gerere, quae singulis quibusque expediant dispensare, et commissis nobis qualiter subsistere valeant providere. Contemplativa vero vita est charitatem quidem Dei proximi tota mente retinere, sed ab exteriore actione quiescere, soli desiderio conditoris inhaerere, ut nil iam agere libeat, sed, calcatis curis omnibus, ad videndam faciem sui Creatoris animus inardescat; ita ut iam noverit carnis corruptibilis pondus cum moerore portare, totisque desideriis appetere illis hymnidicis angelorum choris interesse, admisceri coelestibus civibus, de aeterna in conspectu Dei incorruptione gaudere. In palmo itaque manus et digiti tenduntur. Sed parum quid de mensura cubiti per palmum contingitur, quia quantolibet amore animus ardeat, quantalibet virtute se in Deum cogitatione tetendit, non iam quod amet perfecte videt, sed adhuc inchoat videre quod amat, quia sicut fortissimus praedicator dicit: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem . Et, Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum . De septimo ergo cubito palmum tangimus, quia in hac vita positi contemplationis intimae sola initia degustamus. Activa enim vita quia perfecte teneri potest, et sexto die homo est conditus , qui bona debet operari, sex cubitos calamus habet.