monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 2, 6
Si vero per domum Dei hoc loco sola redemptorum hominum multitudo signatur, undique nobis Dominus et per circuitum murus est, quia, ut nos perfecte custodiret, omnia quae docuit ostendit, sicut scriptum est: Quae coepit Iesus facere et docere . Quia enim vocare nos ad coelestem patriam venit, nimirum despicere nos bona transitoria docuit, et mala temporalia non timere. Unde et opprobria non despexit, iniurias pertulit, mortem non timuit, crucis patibulum non refugit; et cum hunc voluissent rapere, et regem constituere, statim fugit ; quid nobis aliud his exemplis innuens, nisi ut debeamus huius mundi et adversa non metuere, et prospera vitare? quia plus plerumque eius bona occupant animum quam mala perturbant. Ante passionem vero suam contumelias audivit, nec tamen contumelias reddidit; traditorem suum diu tacitus pertulit, eique ficte salutanti dare osculum non recusavit; suscepit mortem, ne mori timeremus; ostendit resurrectionem, ut nos resurgere posse crederemus. Post passionem quoque suam de his qui se crucifixerant ad fidei gratiam vocavit, donum pro iniquitate reddidit. Qui ergo nos exemplo suo de omnibus instruxit, murus nobis per circuitum et undique factus est. Sequitur: Et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo.