monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 2, 4
Pone cor tuum. Ac si dicatur: Considera. Quia ut ostendantur tibi adductus es huc, et annuntia omnia quae vides. Id est, ideo adductus es ut videas, et ideo vides ut annunties, quia quisquis spiritalia videndo proficit, oportet ut haec loquendo etiam aliis propinet. Videt quippe ut annuntiet, qui in eo quod in se proficit etiam de profectu proximi praedicando curam gerit. Unde et alibi scriptum est: Qui audit dicat: Veni . Cui enim iam vox vocantis Dei efficitur in corde, necesse est ut proximis per praedicationis officium erumpat in voce; et idcirco alium vocet, quia iam ipse vocatus est. Unde et sponsus quoque in Canticis canticorum loquitur, dicens: Quae habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam . In hortis enim sancta Ecclesia, in hortis unaquaeque anima habitat, quae iam viriditate spei est et bonorum operum charitate repleta. Sicca quippe spes est huius saeculi, quia omnia quae hic amantur cum festinatione marcescunt; et Petrus nos apostolus festinare admonet, dicens: In haereditatem incorruptibilem, incontaminatam, immarcescibilem . Quae ergo iam in hortis habitat, oportet ut sponsum suum vocem suam audire faciat, id est canticum bonae praedicationis emittat, in qua ille delectetur quem desiderat, quia amici auscultant, videlicet omnes electi, qui, ut ad coelestem patriam reviviscant, verba vitae audire desiderant. Sed iam propheta ea nobis quae videt aperiat. Sequitur: Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique.