monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 2, 3
Hinc est etiam quod plerumque qui plus in contemplatione rapitur, contingit ut amplius in tentatione fatigetur; sicut quibusdam saepe contingere bene proficientibus solet, quorum mentem dum aut compunctio afficit, aut contemplatio super semetipsam rapit, statim etiam tentatio sequitur, ne de his ad quae rapta est extollatur. Nam compunctione vel contemplatione ad Deum erigitur, sed tentationis suae pondere reverberatur ad semetipsam, quatenus tentatio aggravet, ne contemplatio inflet; et item contemplatio elevet, ne tentatio demergat. Si enim sic contemplatio attolleret, ut tentatio funditus deesset, in superbiam animus caderet. Et si sic tentatio premeret ut contemplatio non elevaret, plene in culpam laberetur. Sed mira dispensatione, in quodam medio anima libratur, ut neque in bonis superbiat, neque in malis cadat. Unde et per beatum Iob de Domino dicitur: Et aquas appendit mensura . Aquas quippe Deo mensura appendere est inter prospera et adversa, inter dona et tentationes, inter summa et infima animarum sensum in humilitate custodire. Sic Elias ignem de coelo deposuerat, aquas coelo ligaverat, et tamen pavore unius mulieris territus, per deserta fugiebat . Apparet fugienti angelus, cibum praebet, quia longum iter restat praedicit, et tamen timorem de corde non excutit , quia in prophetae mente magna erat custodia fortitudinis, illa infirmitas timoris. Sequitur. Pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc. Annuntia omnia quae tu vides domui Israel.