monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 2, 2
Ad. testimonium spiritalium rerum deducto, quid est quod cum dicitur: Vide oculis, additur tuis, et cum subditur Audi auribus, adiungitur tuis? Sed sciendum quia oculi atque aures corporis adsunt etiam carnalibus, eisque sunt in usu rerum quae corporaliter videntur. Oculi vero atque aures cordis solummodo spiritalium sunt, qui invisibilia per intellectum vident, et laudem Dei sine sono audiunt. Has omnipotens Dominus aures quaerebat, cum diceret: Quis habet aures audiendi audiat . Quis namque in illo populo esse tunc poterat, qui aures corporis non haberet? Sed cum dicitur: Qui habet aures audiendi audiat, aperte monstratur quod illas aures quaereret quas omnes habere non poterant. Dicatur ergo: Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi . In priori autem locutionum nostrarum parte iam diximus cur propheta, quoties ad videnda spiritalia ducitur, filius hominis appellatur. Sed ne hoc mente excesserit, breviter replico, quia hac appellatione memoratur semper quid est ex infirmitate, ne extollatur de contemplationis magnitudine. Et notandum quia diversa sunt ut dicatur, Oculis tuis vide, auribus tuis audi, et tamen filius hominis vocetur. Sed per haec verba quid ei aliud aperte dicitur, nisi, spiritalia spiritaliter aspice, et tamen carnales infirmitates tuas memorare?