monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 1, 16
Qui enim introducto prophetae in aedificium stans in porta locutus est, profecto constat quia facie interius, et tergo exterius stetit. Sed introductus propheta, cui vir stans in porta locutus est, procul dubio faciem ad portam tenebat, unde verba loquentis audiebat. Quid est ergo, quod vir interius aspicit, propheta foris? Quid est quod eiusdem viri facies ad aedificium, prophetae vero oculi ad portam sunt, nisi quod Unigenitus Patris idcirco incarnatus est, ut nos ad spiritale aedificium, id est ad sanctae Ecclesiae fidem introduceret? Cuius oculi aedificium suum semper aspiciunt, quia quantum quisque in virtutibus proficiat indesinenter attendunt. Propheta vero ad portam respicit, quia qui verba Dei audit semper oculos cordis ponere ad exitum debet, et sine cessatione meditari quando a praesenti vita exeat, atque ad aeterna gaudia pertingat. Propter hoc quippe incarnatus est Deus, ut nos introducat ad fidem, et reducat ad speciem visionis suae. Unde quoque in sancto Evangelio Veritas loquitur, dicens: Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet . Ingredietur videlicet ad fidem, egredietur autem ad speciem, pascua vero inveniet in aeterna satietate. Hinc etiam Psalmista ait: Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum . Custodit enim Dominus uniuscuiusque animae introitum, quo intrat ad fidem, et exitum quoque quo exit ad speciem, ut neque intrans Ecclesiam erroribus supplantetur, neque ab hac temporali ad aeternam exiens, ab antiquo hoste rapiatur. Propter hunc vero egressum nostrum quem quotidie debemus mente meditari, Apostolus de Redemptore nostro loquitur, dicens: Ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes. Non enim hic habemus manentem civitatem, sed futuram inquirimus . Vir itaque qui apparuit in porta stetit, atque ita locutus est, quia Mediator Dei et hominum Christus Iesus in ipso quoque passionis suae tempore praecepta vitae discipulis dedit, ut hi qui in eum credunt ad portam semper respiciant, et, passionem eius sollicita consideratione pensantes, a suo quoque exitu cordis oculos non avertant. Nos quoque cum iam claustra carnis despicere, mortalitatis nostrae angustias per immortalitatis desiderium transire, ad supernae lucis libertatem tendere, ad coelestis patriae gaudia anhelare coeperimus, ad portam oculos tenemus, quia dum a sacramentis temporalibus transire ad aeterna cupimus, quasi iam praesenti vitae terga dedimus, et cordis faciem in desiderio nostri exitus habemus. Scriptum quippe est: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem . Sic itaque per contemplationem iam mente extra carnis angustias tendimus, adhuc tamen in sacramentis quae cognovimus ipsa carnali angustia intra portam tenemur.