monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 1, 11
De sancta Ecclesia per prophetam alium Dominus pollicetur, dicens: Orietur in ea viror calami et iunci . Quod in loco alio exposuisse me memini , ut per calamum scriptores, per iuncum vero debeant auditores intelligi. Sed quia ad humorem aquae et iuncus et calamus nasci solet, et ex una eademque aqua utraque proficiunt, et calamus quidem ad scribendum assumitur, cum iunco vero scribi non potest, quid in iunco et calamo accipere debemus, nisi quod una est doctrina veritatis, quae multos auditores irrigat? Sed irrigati alii ad hoc usque proficiunt in verbo Dei, ut etiam scriptores fiant, videlicet tanquam calami; alii vero verbum vitae audiunt, bonae spei et rectorum operum viriditatem tenent, sed tamen ad scribendum proficere nullatenus possunt. Hi quid in aqua Dei nisi quidam, ut ita dicam, iunci sunt? Qui quidem viridescendo proficiunt, sed litteras exprimere nequaquam possunt. Redemptor igitur noster, quia verba quae dixit etiam per doctorum studium scribi largitus est, in manu calamum tenuit. Qui calamus mensurae dicitur, quia in ipsa doctorum studia sub quadam occulti iudicii dispensatione detinentur, ut et aliis legentibus prosint, et aliis legentibus prodesse non possint. Unde sancti apostoli, cum magistrum veritatis sibi apertius loquentem requirerent cur turbis in parabolis loqueretur, audierunt: Quia vobis datum est nosse mysterium regni coelorum, illis autem non . Vel certe calamus mensurae est, quia in ipso sacro eius eloquio, quod nobis conscriptum est, occultas esse dispensationes eius agnoscimus. Nam per incomprehensibile eius iudicium et alter intra mensuram electorum mittitur, et alter foras relinquitur, ut nullo modo ad electorum numerum pertinere mereatur. Habet ergo funiculum, habet in manu calamum mensurae. Qui enim funiculo locum metitur, alibi funiculum trahit, aliunde retrahit, et huc ducit quem aliunde subducit. Sic nimirum, sic Redemptor noster in collectione hominum facit, dum alios a suis iniquitatibus educit, alios in sua iniquitate derelinquit. In his enim quos colligere dignatusest occultae mensurae funiculum traxit, et ab his quos derelinquendos esse iudicavit, quid aliud nisi funiculum retraxit? ut et boni intra mensuram coelestis fabricae teneantur, et mali extra fabricam, in quibus bona quae aestimantur non sunt, quasi sine mensura remaneant.