monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 1, 9
Sed quaerendum nobis est cur de hoc viro dicitur, Cuius species erat quasi species aeris. Cuncti autem novimus, fratres, metallum aeris valde esse durabile, atque omnimodo sonorum. Quid est ergo quod aspectus Mediatoris Dei et hominum speciei comparatur aeris, nisi hoc quod aperte novimus, quia unigenitus Filius, formam servi accipiens, fragilitatem carnis humanae per resurrectionis suae gloriam vertit in aeternitatem, quia in eo caro facta est iam sine fine durabilis? Nam surgens a mortuis iam non moritur, mors ei ultra non dominabitur . Quid est autem, quod ipsa eius incarnatio sonoro metallo comparatur, nisi quod per eamdem assumptionem humanitatis nostrae insonuit omnibus gloria maiestatis suae? Et quasi aspectum aeris habet in corpore, quia Deus mundo innotuit ex carne. Unde et per Ioannem dicitur: Habebat in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium . Quid enim vestimentum eius est, nisi corpus quod assumpsit ex Virgine? Nec tamen aliud eius vestimentum est, atque aliud ipse. Nam nostrum quoque vestimentum caro dicitur, sed tamen ipsi nos sumus caro, qua vestimur. Hoc autem vestimentum illius longe ante Isaias aspiciens per crucem passionis sanguine cruentatum, dixit: Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua quasi calcantium in torculari? Cui ipse respondit: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum . Solus enim torcular in quo calcatus est calcavit, qui sua potentia eam quam pertulit passionem vicit. Nam qui usque ad mortem crucis passus est, de morte cum gloria surrexit. Bene autem dicitur: Et de gentibus non est vir mecum , quia hi pro quibus pati venerat passionis eius esse participes debebant, qui pro eo quod illo tempore necdum crediderant, de ipsis in passione queritur, quorum vita in illa passione quaerebatur. Per femur vero propagatio carnis est. Quia ergo per propagationem generis humani, sicut generationum ordines Matthaeo , vel Luca narrantibus describuntur, in hunc mundum venit ex virgine, et per incarnationis suae mysterium quia Rex esset et Dominus cunctis ubique gentibus indicavit, in vestimento et femore scriptum habuit: Rex regum, et Dominus dominantium . Unde enim in mundo innotuit, ibi de se lectionis scientiam infixit. Praedicatio ergo eius ex carne, quasi quidam sonitus ex aere est. Dicatur igitur recte: Cuius species quasi species aeris. Sequitur: Et funiculus lineus in manu eius.