monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 1, 7
Coelestis civitatis aedificium ille intrat, qui in sancta Ecclesia bonorum vias imitando considerat. Intrare quippe est aedificium super montem, electos sanctae Ecclesiae in virtutum culmine constitutos qualiter in Domino proficiant amando considerare. Iste enim vitam coniugio ligatam ducit, propriis rebus contentus est, aliena non diripit, de suo quidquid praevalet indigentibus largitur, peccata sine quibus quotidiana vita a coniugatis duci non potest flere non negligit. Pro eo enim quod ipsa familiaris cura animum conturbat, sese ad lacrymas excitat. Ille vero iam cuncta quae sunt mundi deseruit, nil eius habere appetit, solius contemplationis exercitatione pascitur, spe praemiorum coelestium cum fletibus laetatur, transcendit ipsa etiam quae haberi concessa sunt, quotidianum cum Domino habere secretum quaerit, nulla eius animum praetereuntis mundi cura perturbat, mentem semper in exspectatione coelestium gaudiorum dilatat. Alius vero iam huius mundi cuncta deseruit, eiusque mens in contemplationem coelestium sublevatur; sed tamen pro aedificatione multorum, locum regiminis tenens, qui rebus praetereuntibus ex desiderio non succumbit, ad eas aliquando propter proximorum compassionem reflectitur, ut ex earum cura indigentibus misereatur; verbum vitae auditoribus praedicat, animabus simul et corporibus necessaria ministrat. Et qui propter se ad coeleste desiderium iam per contemplationem evolat, adhuc tamen pro provectu et utilitate proximorum in rebus temporalibus desudat. Quisquis ergo in sancta Ecclesia considerare sollicite studet, ut aut in bonorum coniugatorum vita, aut in arce continentium et omnia quae sunt huius mundi derelinquentium, aut etiam in praedicatorum summitate proficiat, iam civitatis in monte positae aedificium intravit. Nam qui considerare meliorum vitam ut proficiat negligit, adhuc extra fabricam stat. Et si honorem quem iam sancta Ecclesia in mundo habet admiratur, quasi aedificium foris conspicit et obstupescit. Et quia exterioribus solis intentus est, intus ingressus non est. Sequitur: Et ecce vir, cuius erat species quasi species aeris.