monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18 > sectio 25 > sectio 710 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 1, 5
Super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad Austrum. Notandum est quod non dicitur, Super quem erat aedificium, sed quasi aedificium, ut videlicet ostenderetur quod non de corporalis, sed de spiritalis civitatis aedificio cuncta dicerentur. Qui enim non se aedificium, sed quasi aedificium vidisse perhibet, cor audientium ad spiritalem fabricam mittit, sicut per Psalmistam dicitur: Ierusalem quae aedificatur ut civitas . Quia etenim illa internae pacis visio ex sanctorum civium congregatione construitur, Ierusalem coelestis ut civitas aedificatur. Quae tamen in hac peregrinationis terra dum flagellis percutitur, tribulationibus tunditur, eius lapides quotidie quadrantur. Et ipsa est civitas, scilicet sancta Ecclesia, quae regnatura in coelo adhuc laborat in terra. Cuius civibus Petrus dicit: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini . Et Paulus ait: Dei agricultura, Dei aedificatio estis . Quae videlicet civitas habet hic in sanctorum moribus magnum iam aedificium suum. In aedificio quippe lapis lapidem portat, quia lapis super lapidem ponitur; et qui portat alterum, portatur ab altero. Sic itaque, sic in sancta Ecclesia unusquisque et portat alterum, et portatur ab altero. Nam vicissim se proximi tolerant, ut per eos aedificium charitatis surgat. Hinc enim Paulus admonet, dicens: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi . Cuius legis virtutem denuntians, ait: Plenitudo legis charitas . Si enim ego vos portare negligo in moribus vestris, et vos me tolerare contemnitis in moribus meis, charitatis aedificium inter nos unde surgit, quos vicaria dilectio per patientiam non coniungit? In aedificio autem, ut praediximus, lapis qui portat portatur, quia sicut ego iam mores eorum tolero qui adhuc in conversatione boni operis rudes sunt, ita ego quoque ab illis toleratus sum, qui me in timore Domini praecesserunt et portaverunt, ut portatus portare discerem. Sed ipsi quoque a maioribus suis portati sunt. Lapides vero qui in summitate atque extremitate fabricae ponuntur, ipsi quidem portantur ab aliis, sed alios nequaquam portant, quia et hi qui in fine Ecclesiae, id est in extremitate mundi nascituri sunt, tolerantur quidem a maioribus, ut eorum mores ad bona opera componantur; sed cum non eos sequuntur qui per illos proficiant, nullos super se fidelis fabricae iam lapides portant. Nunc itaque alii portantur a nobis, nos vero portati sumus ab aliis. Omne autem pondus fabricae fundamentum portat, quia mores simul omnium solus Redemptor noster tolerat. De quo Paulus ait: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus . Portat fundamentum lapides, et a lapidibus non portatur, quia Redemptor noster omnia nostra tolerat, sed in ipso malum non fuit quod tolerari debuisset. Unde bene nunc dicitur: Dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis, quia mores et culpas nostras solus ille sustinet, qui totam sanctae Ecclesiae fabricam portat. Qui per prophetae vocem de perverse adhuc viventibus dicit: Laboravi sustinens . Non autem sustinendo Dominus laborat, cuius divinitatis potentiam nulla fatigatio contingit; sed, verbis humanis loquens, ipsam suam circa nos patientiam laborem vocat.