monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 1, 4
Et dimisit me super montem excelsum nimis. Quem ergo significat mons excelsus nisi Mediatorem Dei et hominum hominem Christum Iesum? Qui de terra quidem, sed ultra terram est, quia caro eiusdem Redemptoris nostri de imis habet materiam, sed in summis praeeminet ex potestate. Quem minus erat ut excelsum diceret, nisi adderet nimis, quia non solum homo, sed ex eiusdem humanitatis conceptione quae ab eo assumpta est Deus homo, non solum homo ultra homines, sed homo etiam super angelos factus. Hinc enim de illo per Isaiam dicitur: In die illa erit fructus terrae sublimis . Creator etenim noster, quia pro nobis incarnatus est, fructus terrae factus est nobis. Sed iam fructus terrae sublimis est, quia homo natus in terra super angelos regnat in coelo, quia iuxta David et Pauli vocem, Omnia subiecit sub pedibus eius . In eo enim quod ei subiecit omnia, nihil demisit non subiectum ei. Mons ergo iste est et excelsus, et nimis, quia etsi de terra est per substantiam humanitatis, incomprehensibilis tamen est ex altitudine divinitatis. Hinc est enim quod eumdem Dominum cum Isaias propheta prospiceret in carne esse venturum, per prophetiae spiritum sublevatus, ait: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium . Domus enim Domini Israeliticus populus fuit. Mons itaque domus Domini ille appellatus est, qui ex Israelitico populo incarnari dignatus est. Fuerunt autem in eodem populo sancti viri qui montes iure vocarentur, quia per vitae meritum ad coelestia propinquaverunt. Sed incarnatus unigenitus istis montibus aequalis non fuit, quia naturam, vitam, merita omnium ex sua divinitate transcendit. Unde et recte mons super verticem montium dicitur, quia excelsus ex divinitate sua inventus est, etiam super cacumina sanctorum, ut hi qui multum in Deo profecerant, eius vestigia vix potuissent tangere ex vertice cogitationis. Qui ergo illic mons super verticem montium dicitur, ipse hic mons excelsus nimis esse perhibetur. Sequitur: