monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 86 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 1, 3
Cuius videlicet civitatis aedificium accipi iuxta litteram nullatenus potest. Nam paulo post subdit hoc ipsum aedificium calamo sex cubitorum et palmo, portam vero eiusdem aedificii quatuordecim cubitis mensuratam, cuius portae frontes esse perhibet sexaginta cubitorum. Quae cuncta stare iuxta litteram nullatenus valent. Quomodo enim totum simul aedificium calamo, id est sex cubitis et palmo mensuratur, et portae aedificii in quatuordecim cubitis, frontes vero portarum in sexaginta cubitis extenduntur? Porta enim in civitate est, frontes vero in portis. Et nulia recipi ratio permittit, quia minus est hoc quod continet ab eo quod continetur. In Scriptura autem sacra et ea quae accipi secundum historiam possunt, plerumque spiritaliter intelligenda sunt, ut et fides habeatur in veritate historiae, et spiritalis intelligentia capiatur de mysteriis allegoriae. Sicut illud quoque novimus quod Psalmista ait: Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quas tu fundasti . Ecce enim in exteriori descriptione stat sermo rationis, quia et coeli opera Dei sunt, et luna ac stellae ab eo creatae atque fundatae sunt. Sed si hoc Psalmista iuxta sola exteriora opera, et non etiam secundum intellectum mysticum asserit, qui coelos opera Dei esse professus est, dicturus lunam et stelias, cur non etiam solem, quem scimus quia eius opus est , pariter enumeravit? Si enim iuxta solam litteram loquebatur, dicturus luminare minus, prius luminare maius dicere debuit, ut ante solem, et post lunam atque stellas fundatas esse perhiberet. Sed quia iuxta intellectum mysticum loquebatur, ut lunam sanctam Ecclesiam, et stellas sanctos omnes accipere deberemus, solem nominare noluit, quia videlicet ipsi aeterno Soli loquebatur, de quo scriptum est: Vobis autem qui timetis Dominum, orietur sol iustitiae . De quo reprobi in fine dicturi sunt: Sol iustitiae non ortus est nobis. Dicendo ergo, Lunam et stellas quas tu fundasti , et tamen tacendo solem qui factus est, indicavit quia illi Soli locutus est qui non solum solem et lunam atque stellas corporaliter, sed etiam lunam Ecclesiam atque stellas sanctos omnes spiritaliter fecit. Si ergo cum aliquid deest historiae, aperta ratione ducimur ad intellectum allegoriae; quanto magis illa spiritaliter accipienda sunt, in quibus iuxta rationem litterae nihil historicum sonat? Facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc in visionibus Dei; adduxit me in terram Israel. Quod dixerat, Adduxit me illuc, hoc replicans subdidit: Adduxit me in terram Israel. Ait enim: Facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc in visionibus Domini. Manus etenim virtutem potestatis, visiones vero ipsam quam acceperat revelationem significant. Manus quippe in visione est virtus in contemplatione. Quibus verbis quid aperte indicat, nisi quia nihil de civitate quam viderat iuxta litteram dicat? Nam spiritaliter de ea loquitur quam spiritaliter contemplatur.