monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 1, 2
Notandum vero quod ait: Quartodecimo anno postquam percussa est civitas, ipsa hac die. Quid est enim quod per hanc visionem ultimam omnipotens Deus ea ipsa die dignatus est promissionis suae misericordiam facere, qua die in percussa civitate iram iustitiae implevit, nisi quod illa divinitatis vis, quae in diversitatis motum et mutabilitatem non ducitur, ea ipsa luce iustitiae afflictos ac poenitentes vivificat, qua superbientes ac rigidos percutit? Praemisso itaque visionis suae tempore, subiungit: Facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc in visionibus Dei: adduxit me in terram Israel, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad Austrum.