monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28 > 22 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 1, 1
In vigesimo et quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quarto decimo anno postquam percussa est civitas, ipsa hac die facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc. Dicturus mystica, narrationem historicam praemittit, ut figat ex tempore, quod credatur ex revelatione. Notandum vero quod in exordio libri huius quo anno prophetare coeperit indicavit; in fine vero inseruit quo extremam visionem vidit, ita ut cognosci valeat in quot annis prophetiae suae librum duxerit. Tempus namque quo prophetare coepit, in locutionis suae initio posuit, dicens: Aperti sunt coeli, et vidi visiones Domini in quinta mensis; ipse est annus quintus transmigrationis regis Ioachin . Nunc vero loquitur, dicens: In vigesimo et quinto anno transmigrationis nostrae. Idem namque propheta in captivitate prima cum Ioachin rege fuerat in Babyloniam transductus . Nam de secunda Ierosolymorum captivitate subiungit: Quarto decimo anno postquam percussa est civitas. Undecim quippe annis Sedecias post captivitatem primam, in qua Ezechiel propheta cum Ioachin rege ductus est in Babylonem, in Ierosolymorum urbe regnaverat. Post captivitatem vero eiusdem Sedeciae, quae iam secunda erat urbis captivitas, quarto decimo anno propheta visionem ultimam videbat. Undecim itaque et quatuordecim simul iuncti faciunt viginti et quinque. Si igitur visionem primam quinto captivitatis prioris anno locutus est, atque hanc ultimam vigesimo et quinto anno factam fuisse describit, profecto patet quod in viginti annis locutionis suae moras usque ad ultimae visionis suae verba tetenderit. Nec moyere quempiam debet quod in medio prophetiae suae volumine, cum de Babylonico rege loqueretur, vigesimi ac septimi anni memoriam facit. Quo in loco cum nihil de tempore suae captivitatis interserit, aperte demonstrat, quia eius regis tempora describat, de quo ut prophetaret acceperat. Quod vero ait: In exordio anni, decima mensis, tempus simpliciter exprimit, ut ex ipso quoque tempore in corda audientium iuxta litteram verbi radicem figat, ex qua spiritales fructus postmodum proferat.