monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 12, 30
Sed quid est quod eamdem sartaginem propheta inter se et civitatem murum ferreum ponit, nisi quod idem fortis zelus qui nunc in mente doctoris agitur in die extremi iudicii inter eum et animam quam a vitiis zelat testis est? ut etsi audire is qui docetur noluerit, doctor tamen pro zelo quem exhibet de auditoris negligentia reus non sit. Murum ergo ferreum inter se et civitatem ponit, quia ultionis tempore inde doctor a damnationis periculo munitur, unde nunc per zelum custodiae cordis frixuram patitur. Nullum quippe omnipotenti Deo tale est sacrificium, quale est zelus animarum. Hinc enim Psalmista ait: Zelus domus tuae comedit me . Quantum vero frixura cordis quae spiritali zelo agitur omnipotentem Dominum Deum placat, aperte ostenditur cum offerri per legem simila in sacrificium iubetur. De qua scriptum est: In sartagine oleo conspersa frigetur, offeretque eam calidam in odorem sua vissimum Domino sacerdos qui patri iure successerit, et tota cremabitur in altari . Tunc enim simila in sartagine frigitur, cum munda mens iusti per zeli sancti ardorem crematur. Quae conspergi oleo praecipitur, id est claritatis misericordiae misceri, quae in conspectu omnipotentis Domini ardet et lucet. Conspergatur ergo oleo mens quae in sartagine frigitur, quia sancti zeli districtio necesse est ut ex misericordiae virtute et ardeat et clarescat. Amat enim eumdem ipsum quem insequi videtur. Unde et calida in odorem suavissimum Domino offerri praecipitur, quia si amorem zelus non habet, ea quae de sartagine offertur calorem simila amisit. Et notandum quis eam offerre praecipitur, videlicet sacerdos qui patri iure successerit. Ille enim sacerdos patri iure succedit, qui esse se omnipotentis Domini filium demonstrat moribus, atque a nobilitate intima operum suorum ignobilitate non discrepat. Quae in altari tota cremari praecipitur, ut videlicet holocaustum fiat. Holocaustum enim totum incensum dicimus. Unde et in translatione altera hoc in loco haec eadem simila quae in sartagine frigitur holocaustum fieri iubetur. Hoc autem inter holocaustum et sacrificium distat, quia omne quidem holocaustum sacrificium est, non autem omne sacrificium holocaustum. Sunt enim multa bona quae aguntur sacrificia, sed holocausta non sunt, quia totam mentem in amorem spiritalem minime incendunt. Qui enim sic operantur ea quae Dei sunt, ut tamen et quaedam quae sunt saeculi non relinquant, nimirum sacrificium et non holocaustum offerunt. Qui autem cuncta quae mundi sunt deserunt, et totam mentem igne divini amoris incendunt, hi nimirum omnipotenti Domino sacrificium et holocaustum fiunt. Simila itaque in sartagine est munda mens iusti in zeli spiritalis afflictione; quae per sollicitudinem animarum frigitur, et non solum sacrificium, sed etiam holocaustum Domino esse deputatur. Sumamus ergo sartaginem ferream, et ponamus eam murum ferreum inter nos et civitatem, id est assumamus zelum fortem, ut inter nos et auditoris nostri animam inveniamus hanc postmodum fortem munitionem. Tunc enim hunc murum ferreum inventuri sumus, si nunc eum fortiter tenemus, videlicet docendo, custodiendo, suadendo, increpando, mulcendo, terrendo, aliquando leniter, aliquando vero etiam severius agendo. De qua severitate recte subditur: Et ob firmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem.