monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 12, 29
Sequitur: Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et civitatem. Quia ferrum forte metallum est, et in sartagine cibus frigitur, quid per sartaginem ferream, nisi spiritalis zeli fortis frixura signatur? Omnis quippe spiritalis zelus doctoris animam frigit, quia valde cruciatur dum infirmos quosque aeterna deserere et rebus temporalibus delectari conspicit. Quam bene Paulus sartaginem ferream sumpserat, cum zelo animarum cruciatus dicebat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror ? Ipsum suum cor quod animarum zelo succenderat, quid aliud quam sartaginem fecerat, in quo amore virtutum contra vitia ardebat? Quod enim urebatur, sartago erat. Inardescebat enim et coquebat, quia incendebatur amaritudine, sed virtutum alimenta praeparabat ex sua afflicta cogitatione.