monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18 > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 12, 25
Debet ergo vigilanter doctor proficienti animae quae illam tentationes sequantur innotescere, ut cautam se valeat contra maligni spiritus insidias praeparare. Unde bene nunc, post descriptam civitatem Ierusalem in latere, dicitur prophetae: Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem. In qua enim iam pacis visio describitur, ei necesse est ut tentationum bella nuntientur. Nam ut valeat ad illa pacis gaudia aeterna pertingere, hanc hic procul dubio oportet tribulationum certamina multa sustinere. De qua bene dicitur: Ordinabis adversus eam obsidionem. Praedicator quippe contra erudiendam animam obsidionem ordinat cum praemuniendo indicat quibus se modis vitia virtutibus opponant, quomodo luxuria castitatem feriat, qualiter ira tranquillitatem animi perturbet, quantum inepta laetitia vigorem mentis resolvat, qualiter multiloquium munitionem cordis destruat, quomodo invidia charitatem interficiat, quemadmodum superbia arcem humilitatis effodiat, qualiter fallacia cum veritatem in sermone corruperit, hanc etiam in cognitione corrumpat, ut qui verum dicere noluit quod intellexit iam nec intelligat, quod dicere valeat. Ordinatur ergo a praedicatore obsidio cum per sanctae admonitionis verba singulis quibusque virtutibus quae vel quibus modis vitia insidientur ostenditur. Et contra Ierusalem, quam describit in latere, praedicator munitiones aedificat quando mala quaeque quam munita contra mentem veniant demonstrat, ut sese vitia sub virtutum specie abscondant; quatenus, sicut saepe iam diximus, immoderata ira iustitia videri appetat, et disciplinae remissio mansuetudo videri velit, et tenacia sese parcimoniam nominet, et inordinata rerum effusio se benevolentiam appellet. Quasi enim aedificatae contra mentem munitiones sunt, quando vitia sub virtutum specie excrescunt, et in alto se ostendunt per imaginem, quae in imo iacent semper per actionem.