monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3 > sectio 13 > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 12, 22
Sed ante nobis inquirendum est cur Ezechiel propheta vel quoties sublimia conspicit, vel quoties agere aliqua mystica iubetur, prius filius hominis appellatur? Saepe enim sublevatur ad coelestia, et occultis ac invisibilibus rebus eius mens pascitur. Necesse ergo est ut inter occulta quae penetrat, filius hominis vocetur, ut semper agnoscat quod est, et nunquam extollatur de his ad quae ducitur. Quid est enim prophetae ad spiritalia sublevato semper fili hominis dicere, nisi eum infirmitatis propriae memorem facere? Ut conscius conditionis infirmae, elevari in cogitatione non debeat de magnitudine contemplationis suae.