monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 12, 20
In quibus videlicet verbis quid aliud iuxta historiam nisi Ierosolymae urbis obsessio atque destructio designatur, et peccatoris populi afflictio exprimitur? Qui domus exasperans vocatur, cum aperte dicitur: Ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Sed quia verba prophetiae sic plerumque narrant historica, ut per haec etiam mystica describantur, oportet ut haec eadem dicta quae protulimus spiritaliter disseramus, maxime quia in eis interponitur quod teneri posse ad litteram non videtur, cum dicitur: Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et civitatem, et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem. Nisi enim rebus historicis mystica miscerentur, quid sartago ferrea necessaria prophetae fuit, ut hanc inter se et civitatem poneret, quatenus se ab eius obsidione separaret? Cum enim dicitur: Sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et civitatem, aperte declaratur quia per eamdem sartaginem ferream ab obsidione civitatis propheta se liberum reddat. Unde et quod praedixit subiungitur: Et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem. Ex qua re ostenditur quia propheta in eadem obsidione non erit, si sartaginem ferream inter se et civitatem murum ferreum ponit. Et certe sive in ea captivitate quae prius, sive in ea quae postmodum Israelitico populo contigit, nullus ab eiusdem captivitatis periculo liber fuit, sed omnes simul par calamitas involvit. Quid ergo intelligi iuxta litteram potest, ut propheta inter se et civitatem quae obsidenda est sartaginem ferream ponat? Sed quamvis omne hoc quod in descriptione lateris sub signo Ierosolymorum civitatis legitur iuxta litteram factum sit, nobis tamen sciendum est quia typicum aliquid per sartaginem figuratur, et obsessio Ierosolymorum vera describitur.