monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 12, 17
Sed cum in doctrina atque in silentio sit meritorum tanta diversitas, ut sciri facile non possit, utrum ex auditoris an ex eius vitio qui doctrinae locum videtur tenere docendi sermo subtrahatur, quid aliud nobis quam servari semper in rebus dubiis humilitas iubetur? Ut et quando loqui possumus non extollamur, ne fortasse haec ipsa locutionis nostrae gratia non nobis, sed auditoribus nostris collata sit; et rursus quando loqui non possumus, hi qui nobis commissi sunt minime nos diiudicent, ne fortasse non ex nostro, sed ex peccato audientium loqui minime possimus. Ad hoc ergo nobis cuncta de meritis nostris incerta sunt, ut unam certam gratiam teneamus humilitatem, quatenus et nos cum loquimur, ex omnipotentis Dei dono hoc esse, vestrum meritum putemus. Et quando a locutione doctrinae obmutescimus, quamvis nostra culpa sit, vos tamen hanc esse vestram specialiter credatis, ut cum vicissim mala nobis tribuimus, et bona aliis, per ipsam humilitatis gratiam fiat ut doctrinae sermo, qui ablatus fuerat, redeat. Sequitur: Cum autem locutus fuero tibi, aperies os tuum, et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui audit, audiat; et qui quiescit, quiescat, quia domus exasperans est.