monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 12, 13
Cum enim praedicator quisque ad conscientiam domus suae reducitur, super eo vincula dantur, et ligatur in eis, quia quanto plus se in cogitatione discusserit, tanto amplius agnoscit iusti anima quantis mortalitatis suae infirmitatibus sit ligata. Nisi enim se ligatum conspiceret Paulus, minime dixisset: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse . Hinc per Psalmistam dicitur: Ut audiret gemitum vinculatorum, et solvat filios interemptorum . Et rursus: Intret in conspectu tuo gemitus compeditorum . Saepe autem cum iam anima ad Redemptoris sui speciem contemplandam exire desiderat, cum coelestibus gaudiis interesse suspirat, ipsa mortalitatis suae vincula conspicit et gemit, quibus adhuc in praesenti mundo ligata retinetur. Hinc est enim quod subtile omnipotentis Dei iudicium intuens Ieremias, ait: Circumaedificavit adversum me ut non egrediar, aggravavit compedem meam . Habemus enim compedes, ipsam infirmitatem atque corruptionem mortalitatis nostrae; sed cum tribulatio nobis et gemitus additur, ipsae nostrae compedes aggravantur. Et quidem quandiu in hac vita iustus moras patitur, loquendo bona, prodesse aliis festinat; sed cum duras mentes conspicit, easque considerat contentionibus occupari, praedicationis verbum retinet. Et in medio eorum non egreditur, quia a bonis quae loqui poterat obmutescit, sicut per Paulum dicitur. Nihil per contentionem . Et rursus: Si quis vult contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus . Unde hic quoque apte subiungitur: Et linguam tuam adhaerescere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est.