monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 12, 12
Unde et per Salomonem dicitur: Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui. Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas divide ; habeto eas solus, nec sint alieni participes tui . Valde autem contraria esse videntur quae dicit: Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas divide, cum protinus adiungit: Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. Quomodo enim aquam scientiae solus habere poterit, si hanc in plateis dividit? Quomodo alieni aquae eius participes non sunt, si fontes illius foras derivantur? Sed cum praedicamus populis, nimirum in plateis aquas dividimus, quia in auditotorum multitudinem scientiae verba dilatamus. Cum vero nos, adiuvante divina gratia, intrinsecus custodimus, et ne maligni spiritus qui iure a nobis alieni sunt quia sortem beatitudinis perdiderunt, nobis in elatione subripiant, sollicitudine cauta circumspicimus, soli habemus aquas quas in plateis dividimus, ut nobis in eis alieni participes non sint. Hi nimirum, de quibus scriptum est: Alieni insurrexerunt in me, et fortes quaesierunt animam meam . Aquas ergo et in plateis dividit, et solus habet, qui per hoc quod multis praedicat, se in cogitatione temporalis gloriae non exaltat. Tunc enim possidet homo quod docet, quando se non gaudet innotescere, sed prodesse. Ex campo ergo propheta ad domum reducitur, ut is qui ex Deo loquitur, postquam pro utilitate proximorum loquendo foras exierit, ex humilitate semper ad discutienda cordis sui secreta revocetur. Unde et subditur: Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris in medio eorum.