monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 12, 11
De hac domo cordis cuidam sanato per semetipsam Veritas dicit: Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam . Per grabatum quippe in quo carnis est requies, ipsa caro signatur, per domum vero conscientia figuratur. Et quia cum mente mortui in vitiis iacemus, in carnis delectatione quiescimus, infirmi portamur in lecto; cum vero sanati fuerimus mente, ut iam pulsantibus carnis vitiis resistamus, necesse est ut et tentationum contumelias de nostra carne toleremus. Aegro itaque ad salutem reducto praecipitur: Tolle grabatum tuum, id est porta lectum in quo portatus es, quia necesse est ut sanatus quisque portet contumeliam carnis, in qua prius iacebat aegrotus. Quid est ergo dicere: Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam, nisi, porta tentationes carnis, in quibus hactenus iacuisti, ac revertere ad conscientiam tuam, ut videas quae fecisti? Propheta itaque post campum in domo includi praecipitur, ut praedicator semper, post gratiam doctrinae quam proximis ministrat, ad conscientiam redeat, seque ipsum subtili examinatione discutiat, ne de his quae foris praedicat aliquid ipse apud se intrinsecus transitoriae laudis quaerat.