monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 12, 7
Quae videlicet verba si per typicae expositionis ordinem sequimur, propheta in domo sua vincula suscipit et ligatur, quia in extremis, cum Iudaea crediderit, gravissimas Antichristi tempore persecutiones sentit, ita ut praedicationes eius ministri iniquitatis non recipiant, sed resistendo has vinculis dolorum premant. Et in medio eorum non egreditur, quia ad corda pravorum praedicatio non pervenit, dum lingua bonorum ligata tribulationibus tacet. Erunt etenim tunc multi ex Iudaeis infidelibus qui eosdem ipsos qui ex Iudaeis crediderint persequentur. Unde notandum est quod hic quoque dicitur, quia in domo sua vincula propheta sustineat: ut videlicet designetur quoniam et ex ipso suo genere Iudaea cum fidelis fuerit tribulationem persecutionis portet. Dum enim Unigenitus summi Patris incarnatus ac mortuus resurrexisse atque ad coelos ascendisse non creditur, sicut per sacrae Scripturae paginas praedicatur, nimirum apud Iudaeos prophetia ligata erit. Quae si ita ut dicta est in eorum intellectum decurreret, quasi gressus liberos suae praedicationis habuisset.