monumenta.ch > Hieronymus > Proverbia, 24 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 12, 5
Cum nos humiliter Deo sternimus, cum esse nos pulverem cineremque cognoscimus, cum infirmitatem conditionis propriae pensantes, statum rigiditatis et superbiae non habemus, omnipotens Deus per suum nos spiritum levat, et super pedes nostros statuit, ut qui humiliter apud nos ex infirmitatis nostrae cogitatione iacuimus et iacemus, in bono post opere quasi super pedes ex rectitudine stemus. Quod cur in campo de propheta agitur, nisi ut specialiter designetur quia etiam electis gentium Spiritus sanctus dandus esset, qui eos quos assumeret, et prius a superbiae suae statu deiiceret, et postmodum super pedes suos, id est super bona opera solidaret? Sicut per Paulum dicitur: Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris . Sequitur: Et locutus est mihi et dixit ad me: Ingredere et includere in medio domus tuae.